subiecte doctorat teologie2014

9
1 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. VASILE ANDREI SORIN Potentissǐmi quondam eunūchi necāti, per quos palatǐum et ipse ante constābat, comprehēnsi presbytĕri ac minīstri et sine ullā probatiōne aut confessiōne damnāti cum omnǐbus suis deducebāntur. Omnis sexus et aetātis homǐnes ad exustiōnem rapti, nec singŭli quonǐam tantă erat multitūdo, sed gregātim circumdāto igni ambiebāntur; domestǐci alligātis ad collum molarǐbus marī mergebāntur. Lactantius, De mortǐbus persecutōrum 2 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. MARIN SILVIU Epistŭla nostră vos estis, scripta in cordǐbus nostris, quae scǐtur et legǐtur ab omnǐbus hominǐbus. Manifestāti quod epistŭla estis Christi, ministrāta a nobis, et scripta non atramēnto, sed Spirǐtū Dei vivi, non in tabŭlis lapidĕis, sed in tabŭlis cordis carnalǐbus. Fiducǐam autem talem habēmus per Christum ad Deum, non quod sufficiēntes simus cogitāre aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficiēntia nostra ex Deo est, qui et idonĕos nos fecit minīstros novi testamēnti, non litterā, sed Spirǐtū; litteră enim occǐdit, Spirǐtus autem vivifǐcat. 3 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. MIHAELA STOICEA Retinēbant nugae nugārum et vanitātes vanitātum antīquae amīcae meae, et succutiēbant vestem meam carnĕam, et submurmurābant: “Dimittīsne nos?” et “a momēnto isto non erǐmus tecum ultra in aetērnum?” et “a momēnto isto non tibi licēbit hoc et illud ultra in aetērnum?” Et quae suggerēbant in eo quod dixi “hoc et illud”, quae suggerēbant, Deus meus! Avērtat ab animā servi Tui misericordǐa Tua! Augustinus, Confessiōnes 4 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. ALEXIUC IOAN BOGDAN Superstitiōsum est quidquid institūtum est ab hominǐbus ad faciēnda et colēnda idŏla pertǐnens vel ad colēndam sicut Deum creatūram partēmve ullam creatūrae, vel ad consultatiōnes et pacta quaedam significatiōnum cum daemonǐbus placǐta atque

Upload: ioan-bogdan-alexiuc

Post on 11-Dec-2015

245 views

Category:

Documents


1 download

DESCRIPTION

subiecte

TRANSCRIPT

Page 1: subiecte doctorat Teologie2014

1 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. VASILE ANDREI SORINPotentissǐmi quondam eunūchi necāti, per quos palatǐum et ipse ante constābat,

comprehēnsi presbytĕri ac minīstri et sine ullā probatiōne aut confessiōne damnāti cum omnǐbus suis deducebāntur. Omnis sexus et aetātis homǐnes ad exustiōnem rapti, nec singŭli quonǐam tantă erat multitūdo, sed gregātim circumdāto igni ambiebāntur; domestǐci alligātis ad collum molarǐbus marī mergebāntur. Lactantius, De mortǐbus persecutōrum

2 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. MARIN SILVIUEpistŭla nostră vos estis, scripta in cordǐbus nostris, quae scǐtur et legǐtur ab omnǐbus

hominǐbus. Manifestāti quod epistŭla estis Christi, ministrāta a nobis, et scripta non atramēnto, sed Spirǐtū Dei vivi, non in tabŭlis lapidĕis, sed in tabŭlis cordis carnalǐbus. Fiducǐam autem talem habēmus per Christum ad Deum, non quod sufficiēntes simus cogitāre aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficiēntia nostra ex Deo est, qui et idonĕos nos fecit minīstros novi testamēnti, non litterā, sed Spirǐtū; litteră enim occǐdit, Spirǐtus autem vivifǐcat.

3 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. MIHAELA STOICEARetinēbant nugae nugārum et vanitātes vanitātum antīquae amīcae meae, et succutiēbant

vestem meam carnĕam, et submurmurābant: “Dimittīsne nos?” et “a momēnto isto non erǐmus tecum ultra in aetērnum?” et “a momēnto isto non tibi licēbit hoc et illud ultra in aetērnum?” Et quae suggerēbant in eo quod dixi “hoc et illud”, quae suggerēbant, Deus meus! Avērtat ab animā servi Tui misericordǐa Tua!Augustinus, Confessiōnes

4 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. ALEXIUC IOAN BOGDANSuperstitiōsum est quidquid institūtum est ab hominǐbus ad faciēnda et colēnda idŏla pertǐnens vel ad colēndam sicut Deum creatūram partēmve ullam creatūrae, vel ad consultatiōnes et pacta quaedam significatiōnum cum daemonǐbus placǐta atque foederāta, qualǐa sunt molimǐna magicārum artǐum, quae quidem commemorāre potǐus quam docēre adsŏlent poetae; ex quo genĕre sunt, sed quasi licentiōre vanitāte, haruspǐcum et augŭrum libri.Augustinus, De doctrīna christiāna

5 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. BARBU IONUȚQuae quamquam intolerabilǐa sint, erǐpi ab ore homĭnum cibos labōre quaesītos, tamen

sustentabǐle aliquo modo vel spe futurōrum. Quid vestis omnis genĕris? Quid aurum? Quid argēntum? Nonne haec necēsse est ex vendǐtis fructǐbus comparāri? Unde igǐtur haec, o, dementissǐme tyrānne, praestābo, cum omnes fructus aufĕras, univērsa nascēntia violēnter eripǐas? Quis ergo non bonis suis evērsus est, ut opes, quae sub imperǐo eǐus fuērunt, conraderēntur ad votum, quod non erat celebratūrus?Lactantius, De mortǐbus persecutōrum

6 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. CHIRIAC ALEXANDRU

Page 2: subiecte doctorat Teologie2014

Si spirǐtu vivǐmus, spirǐtu et ambulēmus. Non efficiāmur inānis glorǐae cupǐdi, invǐcem invidēntes. Fratres, et si praeoccupātus fuĕrit homo in alǐquo delīcto, vos, qui spirituāles estis, huiusmŏdi instruǐte in spirǐtu lenitātis, considĕrans te ipsum, ne et tu tentēris. Alter alterǐus onĕra portāte, et sic adimplebǐtis legem Christi. Nam si quis existǐmat se alǐquid esse, cum nihil sit, ipse se sedūcit. Opus autem suum probet unusquīsque, et sic in semetīpso tantum glorǐam habēbit, et non in altĕro. Unusquīsque enim onus suum portābit.

7 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. CROITORU VALERIU GEORGENon multo post Valeriānus quoque non dissimǐli furōre corrēptus impǐas manus in Deum intentāvit et multum quamvis brevi tempŏre iusti sanguǐnis fudit. At illum Deus novo ac singulāri poenae genĕre adfēcit, ut esset postĕris documēntum adversarǐos Dei semper dignam scelĕre suo recipĕre mercēdem. Hic captus a Persis non modo imperǐum, quo fuĕrat insolēnter usus, sed etǐam libertātem, quam cetĕris ademĕrat, perdǐdit vixītque in servitūte turpissǐme.Lactantius, De mortǐbus persecutōrum

8 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. IANOVICI ANDREICum ergo quattŭor sint diligēnda: unum quod supra nos est, altĕrum quod nos sumus, tertǐum quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est, de secūndo et quarto nulla praecēpta danda erant. Quantumlǐbet enim homo excǐdat a veritāte, remănet illi dilēctio sui et dilēctio corpŏris sui. Fugax enim anǐmus ab incommutabǐli lumǐne omnǐum regnatōre id agit, ut ipse sibi regnet et corpŏri suo; et idĕo non potest nisi et se, et corpus suum diligĕre.Augustinus, De doctrīna christiāna

9 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. MARINESCU VASILE ADIHomǐnis autem sapientǐa piĕtas est. Habes hoc in libro sancti Job: nam ibi legǐtur, quod ipsă Sapientǐă dixĕrit homǐni. „Ecce piĕtas est sapientǐă” (Job, XXVIII, 28). Si autem quaeras quam dixĕrit eo loco pietātem, distinctǐus in Graeco reperǐes θεοσέβειαν, qui est Dei cultus. Dicǐtur enim Graece piĕtas et alǐter, id est ευ̉Oσέβειαν quo nomǐne significātur bonus cultus, quamvis et hoc praecipŭe referātur ad colēndum Deum. Augustinus, Enchiridǐon

10 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. STOICA MIHAIFerri non potŭit Maximīnus ad pacem: contemnēbat enim Licinǐum et desērtum iri a

militǐbus aestimābat, quod ille esset in largiēndo tenax, ipse autem profūsus, eōque proposǐto movĕrat bellum, ut exercǐtu Licinǐi sine certamǐne accēpto ad Constantīnum duplicātis virǐbus statim pergĕret.Lactantǐus, De mortǐbus persecutōrum

Page 3: subiecte doctorat Teologie2014

11 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. UNGUREANU MARIUS NICUȘOR

Neque illi ab hoc genĕre perniciōsae superstitiōnis segregāndi sunt, qui „genethliāci” propter natalǐum diērum consideratiōnes, nunc autem vulgo „mathematǐci” vocāntur. Nam et ipsi, quamvis veram stellārum positiōnem, cum quisque nascǐtur, consectēntur et aliquāndo etǐam pervestīgent, tamen quod inde conāntur vel actiōnes nostras vel actiōnum evēnta praedicĕre, nimis errant et vendunt imperītis hominǐbus miserabǐlem servitūtem.Augustinus, De doctrīna christiāna

12 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. ACHIM CONSTANTIN COSMIN

Dilēctio sine simulatiōne. Odiēntes malum, adhaerēntes bono; caritāte fraternitātis invĭcem diligēntes, honōre invĭcem praeveniēntes, sollicitudĭne non pigri, spirĭtu fervēntes, Domĭno serviēntes, spe gaudēntes, in tribulatiōne patiēntes, oratiōni instāntes, necessitatĭbus sanctōrum communicāntes, hospitalitātem sectāntes. Benedicǐte persequentǐbus; benedicǐte et nolǐte maledicĕre! Gaudēre cum gaudēntibus, flēre cum flēntibus.

13 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. CIOBANU NICOLAEHerculǐus vero cum Maximiāni nosset insanǐam, cogitāre coepit illum audīta nece Sevēri

inflammātum irā suscēptis inimicitǐis cum exercitū esse ventūrum et fortāsse adiūncto Maximīno ac duplicātis copǐis, quibus resīsti nullo modo posset, ‹et› urbe munītā et rebus ‹omnǐbus› diligēnter instrūctā proficiscǐtur in Gallǐam, ut Constantīnum partǐbus suis conciliāret suae minōris filǐae nuptǐis. Lactantius, De mortǐbus persecutōrum

14 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. GHIȚOI CONSTANTIN AURELIAN

Inluminabat mundum sol oriens et luna decurrens: sed vobis idem, qui solem fecit et lunam, maius in carcere lumen fuit; et in corde ac mentibus vestris Christi claritudo splendens, horribiles ceteris adque funestas pœnalis loci tenebras aeterna illa et candida luce radiavit. Per vicissitudines mensium transmeavit hibernum: sed vos inclusi tempora hiemis persecutionis hieme pensatis.Sanctus Cyprianus, Epistulae

15 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. PĂCURAR GELUSuccessit hiemi verna temperies rosis laeta et floribus coronata : sed vobis rosae et flores

de paradisi deliciis adorant et caput vestrum serta caelestia coronabant. Aestas ecce mensium fertililale fecunda est, et area frugibus plena est : sed vos, qui gloriam seminastis, frugem gloriae metitis atque in Domini area constituti exuri paleas inexstinguibili igne perspicitis, ipsi ut tritici grana purgata et frumenta pretiosa, iam probati et conditi hospitium carceris horreum computatis. Nec deest autumno ad munera fungenda temporis gratia spiritalis.Sanctus Cyprianus, Epistulae

Page 4: subiecte doctorat Teologie2014

16 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. SUCIU EMANUEL SEBASTIAN

Credǐmus firmǐter quod Deus Pater exīstens ab aetērno sit a nullo et ante saecŭla etǐam de suā essentǐa Filǐum genĕrat et Spirǐtum Sanctum emīttit; de quo Athanasǐus latǐus in suo „Symbŏlo” dicēndo assĕrit. Sic autem credēntes non scrutāmur, quia scrutātor maiestātis divīnae prohibētur, iuxta Scriptūram: „Altiōra te ne quaesiĕris, et fortiōra te ne scrutātus fuĕris: sed quae praecēpit tibi Deus, illa cogiǐta semper, et in plurǐbus operǐbus eǐus ne sis curiōsus.”

Petru Movilă, Orthodōxa Confēssio

17 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. PETROV GEORGE DANIEL

Vindemia foris premitur et profutura poculis in torcularibus uva calcatur : vos de Domini vinea pingues racemi et iam maturis fructibus botrui, pressurae secularis infestatione calcati, torcular nostrum carcere torquente sentitis, vini vice sanguinem funditis; ad passionis tolerantiam fortes martyrii poculum libenter hauritis. Sic apud servos Dei annus evolvitur. Sic spiritalibus meritis et caelestibus praemiis temporum vicissitudo celebratur .Sanctus Cyprianus, Epistulae

18 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. IRIMIA VIORELTum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaveram cum anima mea

in cubiculo nostro, corde meo, tam vultu quam mente turbatus invado Alypium. Exclamo: “Quid patimur? Quid est hoc? Quid audisti? Surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in carne et sanguine! An quia praecesserunt, pudet sequi et non pudet nec saltem sequi?” Aurelius Augustinus, Confessiones

19 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. DIANA MARIA NICOLAUPlus loquebantur animum meum frons, genae, oculi, color, modus vocis quam verba quae

promebam. Illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem quam mecum aggressus eram, donec exiret -- qua tu sciebas, ego autem non: sed tantum insaniebam salubriter et moriebar vitaliter, gnarus quid mali essem et ignarus quid boni post paululum futurus essem.Aurelius Augustinus, Confessiones

20 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. GHIȚĂ RALUCA OANAEgo fremebam spiritu, indignans indignatione turbulentissima quod non irem in placitum

et pactum tecum, Deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant et in caelum tollebant laudibus. Et non illuc ibatur navibus aut quadrigis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram ubi sedebamus. Nam non solum ire verum etiam pervenire illuc nihil erat aliud quam velle ire, sed velle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac versare et iactare voluntatem parte adsurgente cum alia parte cadente luctantem.Aurelius Augustinus, Confessiones

Page 5: subiecte doctorat Teologie2014

21 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. DIACONU TEODORCum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat:

tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Orate vero, ut hieme non fiat: erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 

22 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. OPREA IONUȚ MIHAIIllumǐnans altissǐmusMicantǐum astrōrum globos,Pax, vita, lumen, verǐtas,Jesu, fave precantǐbus.

Seu mystǐco baptismăte Fluēnta Iordānis, retroConvērsa quondam tertǐo,Praesēnte sacrāris die;Ambrosǐus, Imnuri (X)

23 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. IONICĂ DANSeu stella partum virginis Caelo micans signaverit,Et hoc adoratum diePraesaepe magos duxeris,

Vel hydrǐis plenis aquaeVini sapōrem infudĕris;Hausit minīster conscǐus,Quod ipse non implevĕrat;Ambrosǐus, Imnuri (X)

24 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. MATEESCU BOGDAN NICOLAEMultiplicabātur magisDispendǐo cibus suo;Quis haec videns mirabǐturIuges meātus fontǐum?

Inter manus frangentǐumPanis rigātur proflŭus,Intācta, quae non fregĕrant,Fragmēnta subrēpunt viris.Ambrosǐus, Imnuri (X)

25 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. ENE PETRU VIOREL

Page 6: subiecte doctorat Teologie2014

Aquas colorāri vidensInebriāri flumǐna,Elemēnta mutāta stupetTransīre in usus altĕros.

Sic quinque milǐbus virumDum quinque panes divīdis,Edentǐum sub dentǐbusIn ore crescēbat cibus,Ambrosǐus, Imnuri (X)

26 Traduceţi şi comentaţi lingvistic şi stilistic textul de mai jos. PĂDURARU CRISTIAN VASILE

Ad hoc genus superstitionis pertǐnent omnes etǐam ligatūrae atque remedǐa quae medicōrum quoque disciplīna condēmnat, sive in praecantationǐbus, sive in quibūsdam notis quos „charactēres” vocant, sive in quibūsque rebus suspendēndis atque inligāndis, vel etǐam saltāndis quodam modo, non ad temperatiōnem corpŏrum, sed ad quasdam significatiōnes aut occūltas, aut etǐam manifēstas; quae mitiōre nomǐne „physǐca” vocant, ut quasi non superstitiōne implicāre, sed natūra prodēsse videāntur, sicŭti sunt inaures in summo aurǐum singulārum, aut de strutiōnum ossǐbus ansŭlae in digǐtis, aut cum tibi dicǐtur singultiēnti ut dextĕra manu sinīstrum pollǐcem tenĕas.(Augustinus, De doctrīna christiāna)